Immaculate Heart of Mary's Hermitage

Ordo Missae
Spirtual Adoption | Home | Mission Statement | Carthusians | Prayer | Devotion | Welcome | Monasticism | Chapel | Horarium | Relics | Links

The Mass According to the Carthusian Rite
Ordo Missae

Cum ordo Missae fuse describatur in prima parte Statuorum, hic quaedam tantum obiter exprimimus.

Sacerdos ex toto indutus ad medium Altaris apululum stat, et mentem ad Deum elevat: et osculato Altari diebus Ferialibus, vel profunda inclinatione facta diebus Festivis, pergit infra gradum Altaris ad cornu Evangelii, ibque stans lateraliter verso vultu ad priscinam incipit erectus.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Sacerdos: Pone Domine custodiam ori meo.

Minister: Et ostium circumstantiae labiis meis.

S: Confiteor Deo omnipotenti, et Beatae Mariae et omnibus Sanctis, et vobis Fratres, quia peccavi nimis mea culpa per superbiam, cogitatione, locutione, opere et omissione, precor vos orate pro me.

M: Miseratur tui omnipotens Deus, per intercessionem Beatae Mariae et omnium Sanctorum, et dimittat tibi omnia peccata tua, et perducat ad vitam aeternam.

S: Amen.

M: Confiteor Deo omnipotenti, et Beatae Mariae et omnibus Sanctis, et tibi Pater, quia peccavi nimis mea culpa per superbiam, cogitatione, locutione, opere et omissione, precor te ora pro me.

S: Miseratur vestri omnipotens Deus, per intercessionem Beatae Mariae et omnium Sanctorum, et dimitttat vobis omnia peccata vestra, et perducat ad vitam aeternam.

M: Amen.

S: Adjutorium nostrum in nomine Domine.

M: Qui fecit coelum et terram.

Caetera require in Statuis cap. XXV.

Kyrie eleison
Kyrie eleison
Kyrie eleison

Christe eleison
Christe eleison
Christe eleison

Kyrie eleison
Kyrie eleison
Kyrie eleison

Gloria in excelsis Deo. Et in terra pax hominibus bonae voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te (Hic inclinamus) Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter gloriam tuam magnam. Dominus Deus, Rex coelestis, Deus Pater omnipotens. Domine Fili unigenite Jesu Christe. Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. (Hic inclinamus). Qui sedes dexteram Patris, miserere nobis. Quoniam tu solus Sanctus. Tu solus Dominus. Tu solus Altissimus Jesu Christe. Cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen.

Gloria in excelsis dicitur omnibus Dominicis et Festis duodecim Lectionum praeterquam in Adventu usque ad Nativitatis Vigiliam inclusive, et a Septuagesima usque ad Vigiliam Paschae Dominica, iis temporibus occurrentes, habent Gloria in excelsis, etiam in Missis privatis quae porprio die sive aliis de ipse Solemnitate dicuntur. Item Solemnitas S Joseph, in quadragesima occurrens, haben Gloria in excelsis

Item dicitur in Vigillis Paschae et Pentecostes, ac per Octavas harum Solemnitatum et Nativitatis Domini in Missis ipsarum propriis.

Dicitur in Missis quae extra Adventum et Septuagesimam dicuntur de SS Trinitate, Spiritu Sancto, Corpore Christi, SS Nomine et SS Corde Jesu, B.V. Maria (Compassione et Vigilii Assumptionis tantum exceptis) de Angelis, et Festis iii Lectionum occurentibus in Festis xxi Lectionum

Porro in Missis privatis, qua dicuntur ex devotione de Sanctis, liberum est Celebranti dicere Gloria in excelsis.

Modus cantandi Epistolam, Evangelium, et in Quadragesima Flectamus genua, habetur ad calcem Missalis.

Quando Sacerdos dicturus est Evangelium in privato, stans in medio Altaris dicit junctis manibus:

Domino sit in corde meo, et in labiis meis; ut recte pronuntiem Evangelium pacis. Amen.

In Missis Conventualibus Sacerdos impositurus incensum thuribulo, caput detegit, et surgit : imponendo nihil dicet, sed Diacono discenti

Jube Domne benedicere,

Sacerdos repondet

Dominus sit corde tuo, et in labiis tuis : ut recte nobis pronunties Evangelium pacis.

Dicto Evangelis, Diaconus librum defet Sacerdoti deosculandum, antequam incipiatur Credo aut Dominus vobiscum, nisi praesens sit Episcopus : tunc enim Sacerdos lecto Evangelico stantim incipit Credo, aut Dominus vobiscum. Diaconum vero interea sub gradu Altaris cum Conventu inclinans ad Patrem, vel vobiscum, et utraque manu librum interposito linteo apertum tenens, pergit reverenter ad Episcopum, qui primus sacrosanctum Evangelium osculatur : diende Episcopo inclinans, cum simili reverentia ad Celebrantem redit, eique librum osculandum offert.

Credo in unum Deum. Patrem omnipotentem, factorum coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesu Christum, Filium Dei unigenitum. Et ex Patre natum atque omnia secula. Deum de Deo, lumen de lumine : Deum verum de Deo vero. Genitum non factum consubstantialem Patri : per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto et Maria Virgine : Et homo factus est. (Hic osculatur Altare). Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus : et sepultus est. Et resurrexit tertia die secundum scripturas. Et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos : cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum Dominum, et vivificantem : qui ex Patre Filioque procedit. Qui cum Patre et Filio simul adoratur (Hic inclinamus) et conglorificatur : qui locutus est per Prophetas. Et unam sanctam, Catholicam et Apostolicm Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remessionem peccatorem. Et expecto resurrectionem mortuorum. Et vitan futuri seculi. Amen.

Dicitur autem Credo in omnibus Solemnitatibus, exceptis SS Stephani, Innocentium, Benedicti, Magdalenae, Annae, et Hugunis Licolniensis, in quibus Credo non dicitur, nisi occurant in Dominica.

Feriis etiam secunda, tertia et quarta infra Octavas Paschae et Pentecostes non dicitur.

Dicitur in Solemnitatae Sancti Patris nostri Brunonis : in Festis et Octavis Apostolorum et Evangelistarum, quae duodecim habent Lectiones : et singulis anni Dominicis.

Dicitur etiam in omnibus Missis tam Conventualibus quam privatis, sive votivis, sive injunctis, quae de vivis celebrantus illis diebus in quorum Missa Credo dicit debet : exceptis Missis de Vigilia, et de Jejunio. Quando Sacerdos mittit aquam in Calicem dicit:

De latere Domini nostri Jesu Christi exivit sanguis et aqua in remissionem peccatorum, in nomine Patris, et Filii, + et Spiritus Sancti. Amen.

Quando lavat manus dicit:

Lavabos inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine.

et duos aut tres Versus sequentes:

V. Ut audiam vocem laudis : et enarrem universa mirabilia tua.
V. Domine, dilexi decorem domus tuae : et locum habitationis gloriae tuae.
V. Ne perdas cum ipsiis Deus animam meam : et cum viris sanguinum vitam meam.

Quando offert Calicem, ad medium Altaris stans, et Calicem paulo elevatum tenens ambabus manibus, dicit:

In spiritu humilitatis, et in animo contrito sicipiamur a te Domine : et sic fiat sacrificium nostrum, in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, Domine Deus.

Et faciens crucem cum ipso Calice, dicendo:

In nomine Patris, et Filii, + et Spiritus Sancti. Amen.

deponit eum in medio corporalis.

Antequam turifcet Calicem et Altare, Sacerdos nenens thuribulum elevatus super Calicem in manibus dicet:

Dirigatur Domine oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo.

Diende thurificat semel super Calicem et Hostiam in modum Crucis, dicens:

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

et semel in modum coronae : diende semel ad Crucem, semel ad cornu Epistolae, semel ad cornu Evangelii, et te inferius ante faciem Altaris.

Quando vertis se ad populum, dicit:

Orate fratres pro me peccatore ad Dominum Deum nostrum.

Singulis diebus Dominicis in quibus nula assignatur Prefatio propria, dicitur Prafatio de SS Trinitate, Qui cum unigenito Filio tuo, etc.

Prefatio
De Sanctissima Trinitate

Quae dicitur singulis diebus Dominicis in quibus nulla assignatur Praefatio propria.

Sacerdos, dicturus Praefationem, expansas manus sic elevat, ut summitates digitorum supra humeros aliquatenus appareant, atque in hunc modum eas tenet per totam Praefationem.

Per omnia saecula saeculorum.

R. Amen.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

V. Sursum corda.

R. Habemus ad Dominum.

V. Gratias agamus Domino Deo nostro.

R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, aequum et salutare. Nos tibi semper ubique gratias ager, Domine sancte, Pater omnipotens aeterne Deus : Qui cum unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto unus es Deus, unus es Dominus : Non in unius singularitate personae, sed in unius Trinitate substantiae : Quod enim de tua gloria, revelante te, credimus, hoc de Filio tuo, hoc de Spiritu Sancto, sine differentia descretionis sentimus : Ut in confessione verae sempiternaeque Deitatis, et in personis proprietas, et in essentia unitas, et in majestate adoretus aequalitas : Quam laudant Angeli atque Archangeli, Cherubim quoque ac Seraphim qui no cessant clamar quotidie, una voce dicentes.

Finita Praefatione profunde ante faciem Altaris inclinatus, et junctis ante pectus manibus, voce intelligibili dicit

Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt coeli et terra gloria tua : Hosanna in excelsis.

Se erigit, et signat dicens

Benedictus qui venit in nomine Domini : Hosanna in excelsis.

Canon Missae

Sacerdos profunde inclinatus ante faciem Altaris, junctis manibus dicit

Te igitus clementissime Pater, per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus : uti accepta habeas et benedicas haec + sancta sacrificia illibata :

Expansis brachiis et manibus in modum Crucifixi prosequitur

In primins quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta Catholica : quam pacificare, custodire, adunare, et regere digneris toto obre terrarum, una cum famulo tuo Papa nostro N. et Antistite nostro N. et Rege nostro N. et omnibus orthodoxis, atque Catholicae et Apostolicae fidei cultoribus.

Commemoratio pro vivis

Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, N. et N. et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est, et nota devotio : pro quibus tibi offerimus, vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se, suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae : tibique reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero.

Infra Canonem

Communicantes et memoriam venerantes, in primus gloriosae semper Virginis Mariae Genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi : sed et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum, Petri et Pauli, Andrae, Jacobi, Philippi, Bartholomaei, Matthaei, Simonis et Thaddaei : Lini, Cleti, Clementis, Xysti, Cornelii, Cypriani, Laurentii, Chrysogoni, Joannis et Pauli, Cosmae et Damiani, et omnium Sanctorum tuorum : quorum meritis precibusque concedas, ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio : Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Tenens manus espansas simul super oblata dicit

Hanc igitur oblationem servitutuis nostrae, sed et cuncae familiae tuae, quaesumus Domine, ut placatus accipias, diesque nostros in tua pace disponsas : atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in electorum tuorum jubeas grege numerari : Per Christum Dominum nostrum. Amen.

Quam obalationem tu, Deus, in omnibus, quasumus bene + dictam, adscip + tam, ra + tam, rationabilem, acceptabilemque facere digneris : ut nobis Cor + pus, et San + guis fiat dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesus Christi.

Extergit pollices et indices super Corporale dicens

Qui pridie quam pateretur, accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas : et elevatis oculis in coelum, ad te Deum Patrem suum ominipotentem, tibi gratias agens bene + dixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens : Accipite, et manducate ex hoc omnes

HOC EST ENIM CORPUS MEUM.

Simili modo, postquam coenatum est accipiens et hunc praeclarum Calicem in sanctas ac venerabiles manus suas : item tibi gratias agens, bene + dixit, deitque discipulis suis, dicens : Accipite, et bibite ex eo omnes.

HIC EST CALIX SANGUINIS MEI : NOVIE ET AETERNI TESTAMENTI : MYSTERIUM FIDEI : QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR IN REMISSIONEM PECCATORUM.

Haec quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis.

Expansis manibus dicit

Unde et memores, Domine, nos tui servi, sed plebs tua sancta ejusdem Christi Filii tui Domini nostri tam beatae Passionis, necnon et ab inferis Resurrectionis, sed et in coelos gloriosae Ascensionis : offerimus praeclaae majestati tuae de tuis donis ac datis, hostiam + puram, hostiam + sanctam, hostiam + immaculatam : Panem + sanctum vitae aeternae, et Calicem + salutis perpetuae.

Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere : sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium Patiarchae nostri Abrahae, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, sanctum sacrificiu, immaculatam hostiam.

Inclinatus ante Altare, cancellat manus dicens

Supplices te rogamus, omnipotens Deus : jube haec perferri per manus sancti Angeli tui in sublime altare tuum, in conspectu divinae majestatis tuae : ut quotquot (Hic osculatur Altare) ex hac altaris participatione sacrosanctum Filii tui Cor + pus, et San + guinem sumpserimus, omni bene + dictione coelesti et gratia repleamus : Per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Commemoratio pro Defunctis

Memento etiam Domine, famulorum famularumque tuarum, N. et N. qui nos praecesserunt cum signo fidei, et dormiunt in somno pacis.

Ipsis Domine, et omnibus in Christo quiescentibus, locum refrigerii lucis, et pacis, ut indugeas deprecamur : Per eumdem Christum Dominum nostrum.

Hic tangit pectus, dicens

Nobis quoque peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationem tuarum sperentibus, partem aliquam et societatem donare digneris cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus : cum Joanne, Seephano, Matthia, Barnaba, Ignatio, Alexandro, Marcellino, Petro : Feliitate, Perpetua, Agatha, Lucia, Agnete, Caecilia, Anastasia, et ominibus Sanctis tuis : intra quorum nos consotium no aestimator meriti, sed veiae, quaesumus, largitor admitte : Per Christum Dominum nostrum.

Per qeum haec omnia, Domine, semper bona creas, sancti + ficas, vivi + ficas, bene + dicis, et praestas nobis. Per + ipsum, et cum ip + so, et in ip + so, est tibi Deo Patri omnipotentis in unitate Spiritus Sancti omnis honor et gloria.

Per omnia saecula saeculorum.

R. Amen.

Oremus:

Preaeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati audemus dicere.

Pater noster qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimmitte nobis debita nostra : sicut et not dimmitimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos a malo.

Sacerdos repodet inteliigibili voce Amen.

Libera nos, quaesumus Domine, ab omnibus malis, praeteritis praesentibus, et futuris : et intercedente beata et gloriosa semper Virgine Dei Genitrice Maria, cu Apostolis tuis Petro et Paulo + atque Andrea, et omnibus Sanctis, da propitius pacem in diebus nostris : ut ope misericordiae tuae adjuti, et a pecccato simus semper liberi, et ab omni pertubatione securi, Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus :

Per omnia saeucla saeculorum.

R. Amen.

V. Pax + Domini sit + semper vobis + cum.

R. Et cum spiritu tuo.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Sequitur Oratio ante sumptionem Sacramenti, quam dicit profunde inclinatus ante faciem Altaris.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.

Post ultimum Orationem dicto Dominus vobiscum, ac responso Et cum spiritu tuo, dicitur pro Missae qualitate Ite Missa est, si dictum fuerit Gloria in excelsis. Tempore Paschali additur alleluia, alleluia.

Vel Benedicamus Domino, si non dictum fuerit Gloria in excelsis.
Tempore Paschali additur alleluia, alleluia.

Vel si Missa sit Defunctis Requiescant in pace.

Finita Missa Sacerdos profunde inclinatus ante faciem Altaris dicit junctis manibus

Placeat tibi, sancta Trinitas unus Deus, obsequium servitutis meae : et praesta ut hoc sacrificium laudis, quod indignus in conspectu divinae majestatis tuae obtuli, tibi sit placens : mihique et omnibus, pro quibus illus obtuli, sit te miserante propitabile in vitam aeternam. Amen.

Qua Oratione completa osculatur Altare in medi, erectusque se signat : inclinat, et cooperto Altari quando cooperiendum est cum Diacono, abit.

Quando vero aliqua hora illico in Conventu sequitur, Deus in adjutorium ad Epistolae cornus incipere debet statim post responsum a Conventu Deo gratis : et Conventu respondente Domine ad adjuvandum, dicit praedictam Orationem, Placeat tibi, etc.

Carthusian Liturgical Texts
Ordo Missae

Copyright 2001-2020 Immaculate Heart of Mary Melbourne Hermitage 

The Webmaster does not endorse, nor control, the advertisements appearing throughout this website.